- VITIS
- I.VITISan a vieo, quod lenta; an a vi, quâ flectitur; an quod invitat ad bibendum? jure apud priscos magnitudine suâ inter arbores numerata est, ut infra videbimus. Hujus plantandae inventum, ad Bacchum, ad Oenum, ad alios: putandae, ad asinum, quiarrosô vitis palmite inposterum uberiorem proventum exhibuerit; referunt Plinius, l. 7. c. 56. Athenaeus, et Pausanias in Corinthiacis, certiora supra attulimus ubi de Vined, quae vitibus consitus ager est. Nempe ex Sacrs Literis discimus, Noe Patriarcham post diluvium vitem, quae prius inculta fuerat, et sylvestribus plantis adnumerata, quaeque esui solum in servierat, ut volunt nonnulli cum Masio in Gen. arte excoluisse, in vineta distribuisse, ac primum ex uvis vin um expressisse et in potum adhibuisse. Unde cum illius vim ignoraret, praeter epinionem inebriatus est, ut notat, eum sic a peccato et intemperantia excusans, Hieronymus. Ob hoc inventum Beroso Anniano Janus Vitifer, ab Hebr. jan, i. e. vinum: ac Bifrons, qui tot seculis Pyrthae et Ogygis diluviô anterior, eôdem vultu aetatem ante diluvium actam atque secutam sit intuitus; illius fine, hujus initiô spectatô. Vide Auctorem Anonymum Chinae et Europae, c. 38. Procedente aevô magnum culturae incrementum accessit, quo de Plinius, l. 14. c. 1. In Campano agro (vites) populis nubunt: maritasque complexae atque per ramos earum procacibus brachiis geniculatô cursu scnadentes. cacumina aequant, in tantum sublimes, utvindemiator auctoratus rogum ac tumulum excipiat. Ubi Vindemiatorem, dum ad putandum auctorabatur, pacisci consuevisse, si forte casu periret, regum ac sepulchrum sibi fieri, impendiô auctorantis, indigitat. Quam in rem vide plura ibidem, alibique passim, nec non apuud Salmas. ad Solin. p. 512. 586. et seqq. ubi et de ballami arbore, ad Vitium modum, excultâ. Usus earum praeclarus, et quidem praecipuus hic est, ob quem tantopere Noahum illarum plantatione delectatum ait Chrysostomus quod scil. non ignoraret, Vini virtutem ad leniendum animi maerorem, et vires hominis, qu ae multo quam prias imbecilliores erant, per illud restaurari: unde tanquam aliquod naturae nostrae solatium ac remedium posteris illum hôc pactô relinquere voluisse, addit. Praeterea corona ex Vite in sacris Bacchicis, non minus, ac ex hedera et smilace, olim frequens fuit, uti discimus ex Athenaeo, l. 5. de cujusmodi coronis vitigineis, vide Car. Paschal. Coronar. l. 4. c. 1. Sed et Junoni vitem Callimachus indixit. Ita et Argis signum palmite redimitum, subjecto pedibus ejus corio leonino insultantem ostentat novercam, de exuviis utriusque privigni. Tertullianus, de Cor. milit. Dulcissimum vero liquorem ejus in sacris suis libârunt Veteres, sic tamen, ut de non putata id fieri nefas haberetur, ex Pythagorae disciplina, qua de re vide Tobiam Pfannerum, Theolog. Gent. purior. c. 15. §. 10. quemadmodum et fulmine tactam, impuram habitam refert Plinius, l. et c. cit. ubi in principio c. de ligno ejus porro sic habet: Jovis simulachrum in urbe Populonia ex una conspicimus, too aevis incorruptum. Item Massiliae pateram. Metaponti templum Junonis vitigineis columnis stetit, etiam nunc scalis tectum Ephesiae Dianae scanditur vite una Cypria, utferunt, quoniam ibi ad praecipuam amplitudinem exeunt, nec est ligno ulli aeternior natura. Idem ipsum quoque Dianae hujus simulachrum ex vite fuisse, ex sententia Muciani, alibi tradit, de quo videndus Salmas. ad Solin. p. 815. et 816. Contra nihil sumi ex illo ligno ad aptandum operi, ne qidem paxillum ad appendendum ei ullum instrumentum, ait Deus, Ezech. c. 15. v. 3. Quare pergit Plinius, Verum ista ex sylvestribus facta crediderim, quando hae vites tonsurâ annuâ coercentur, et vis earum omnis evocatur in palmites, ut deprimitur in propagines, succique tantum gratiâ ex hispluribus modis ad coeli mores solique ingenia. Topiario insuper operi idonea vitis. Una vitis Romae in Liviae porticibus subdiales inambulationes umbrosis pergulis opacat, eadem duo Jenis musti ampheris foecunda, Plinius, ibid. In Aegypto inprimis circa Memphim, ubi perpetuâ comâ Vites viridescunt, Salmas. ad Solin. p. 270. etc. Neque vero Vites solum ipsae in tot usus placuerunt, sed et in tessellatis operibus vites expressae occurrunt apud Anastasium Bibl. in Zacharia, ubi vitium, vel, ut alii legunt, vitiometallum, quasi vites ex metallis, hujusmodi opus vocat, quod Galli vignettes, quasi vineolas seu viticulas hodieque appellant. Vide quoque infra, ubi de Vite Aurea. Magni itaque muneris locô, Gallis omnibus et Hispanis ac Pannoniis, ut vites haberent, vinumque consicerent, permisit Probus Imperator apud Vopiscum, c. 18. cum antea nec in Italia quidem Vites instituendi aut colendi, quantum quis vellet, jus esset, utpote libertate hujus rei lege Domitiani coercitâ, quam refert Suetonius, c. 7. ubi Casaubonum vide. At Lycurgus Spartanos, Diceneus Germanos Getasque, Mahometes sectatores suos, Vites exscindere funditus voluêre: nec inter Christianos defuêre errones, eadem sentientes, de quibus, ut et plura hanc in rem vide supra, ubi de Vinea et Vino, item Vitem dare: uti de Vite 4. animalium sanguine a Daemone aspersâ, voce Pavones; de verme Vites in festante et hinc Hercule Ι᾿ποκτόνῳ cognominato, voce Vermis.II.VITISseu UTIS, et UTENS, Montone Leandro, Rocone aliis, et apud Ravennam Aquedotto, fluv. parvus Galliae Togatae ex Apennino monte per Aemiliam viam, viam hancce secans apud forum Livii, in mare Hadriaticum prope et infra Ravennam labens. Hîc Hispani ipsô Paschatis die A. C. 1512. sub Ludov. XII. Galliae Rege 3. mill. pass. a Ravenna maximâ clade affecti sunt.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.